monumenta.ch > Tertullianus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 47, 8
Unde haec, oro vos, philosophis aut poetis tam consimilia? non nisi de nostris sacramentis: si de nostris sacramentis, ut de prioribus, ergo fideliora sunt nostra, magisque credenda, quorum imagines quoque fidem inveniunt; si de suis sensibus, iam ergo sacramenta nostra imagines posteriorum habebuntur, quod rerum, forma non sustinet; nunquam enim corpus umbra aut veritatem imago praecedit.